Advertisement

De Asinaria Harvardiana

T. Macci Plavti Asinaria Acta in illa qvae Christi Ecclesiae est Avla IV. et III. Kal. Apr. Ann. Dom. MDCCCCLIIII. Primoq. Praes. Pvsel Bvndiq. Dec. Egit Alton Peters.

Nunc demum ver et Plautus adest; fons ardoris omnia irrigat. Qui modo adulescentes sobrii et severi crant, iam in theatro mirifice sunt amoris imperatores facti. Eheu, quam proterve K. Vadum Fractum, lascivi suboles gregis, iterum aestuat! Musae quidem Plautinae alto de caelo Cantabrigiam descenderunt; Risus Ludus Iocusque ubique vigescunt. Tempestas nobis arridet. O ver Plautinum! O collegium Harvardianum, nuper modestum morum bonorum praesidium, nunc vividum alacris motus gymnasium! Cavete igitur vos decani decanulique--"non intret Cato theatrum meum"--nec non vos, o septum novi homines qui ad spinosam Lapparum tutelam elevati estis. Quae enim saga Radcliffiensis, quis magus Harvardianus pollenti pectore nunc praesentire potest quam mira et magna Plautus et Bacchus et fervidus ille puer et solutis Gratiae zonis in campo et area nostria iamiam effecturi sint? Nam hac in fabula Plautina est quidam filius qui scortillum venustum perdite amat; est fili pater, decrepitus senex, qui una cum filio non modo potat sed etiam amicam ductat atque clam uxorem suo animo volup facit; est denique eiusdem fili mater quae victrix virum accubantem cum corona amplexum amicam conspicit et - o imperium uxoriosum - e lustris rapit. Sed de argumento satis superque dictumst.

Nunc ad illos transco qui principales partes agunt. Ex quibus primi cum primis nominandi hi Roscii: ille servus sollers, virgarum lascivia (quem nos T. Hilarem appellamus), et cius alter, Shillius Homo (qui solus intellegit uti miser sit homo qui amat), et Norris noster nobilis (qui verba blanda pro auro et dicta docta prodatis pracbet). Nec quidem vos estis mihi practereundac, o amatrices dicaculae et sagaces, tu, M. Paludis Filum et tu, o matre forti filia fortior, M. Tabum; nec tu, dura Dersofia; nec vos, o nymphae graciles, meae Mariac ambae; nec denique tu, o vox aurea cuius nomen barbarum Latin vortere nondum possum, Abigail Lewis. Et vobis quoque contingat semper pro meritis corona--et vinum, o adulescentes facundi et procaces--tu, Carbo ardens, et vos, Rolande callide edaxque Scote, et tu, o Reducta Valles cui dolus est Diaboli.

Gregem igitur totum summis laudibus ad caclum extollamus. Plausum clarum demus! Iterum enim est demonstratum nos Cantabrigienses in comoedia minime claudicare. Floreant histriones classici!

Advertisement
Advertisement