Advertisement

No Headline

BOSTONIAE sunt duo medici - non medici similia morbis adhibentes remedia, sed discipuli Aesculapii veri - Germani, viri optimi, probi atque honesti, artis peritissimi medicinae, quorum alterum Doctorem A., alterum Doctorem B., nominabimus. Licet ambo sint scurrae, tamen Doctor A. Doctori B. praestat. Infeliciter alter alteri invidet, neque alter occasionem alterius petulantibus vocibus consectandi praetermittit. Jam paucis diebus ante cum convivis aliis hospites amici fuerunt. Ridetur, editur, potatur, ut omnes non minus animo quam ventre delectentur. Sermonis cursu a Doctore B. rogatus, ut fabellam narraret, "Fabella digna, quam narrem," Doctor A. respondet, "mihi non est; mihi autem somnium proxima nocte mirum fuit, quod, amici mei, si vobis placcat, libenter narrabo. Me mortuum esse et ad Paradisum iter contendisse somniavi. Petro Sancto invento, ut intrarem, ab ipso petii. 'Quis es?' rogat Petrus. 'Doctor A., Bostonianus,' respondeo. 'Doctor A., Bostonianus? vehementer doleo, amice, quod non intres, sed mehercle! ut medicus in Paradisum intret, fieri non potest.' Ab imo pectore suspirans, 'Et ego, Petre Sancte, vehementer, vehementissime quidem doleo,' oculis respondeo lacrimantibus, 'iter longissimum confeci, defessissimus sum, quoeam nescio. Nihilo secius portas reclude, ut interiora Paradisi saltem aspectare possim.' Portis patefactis interiora tota magnificentissima video, et mirabile dictu! in medio Paradiso Doctorem B. conspicor. 'Quid ita, Petre Sancte,' stupefactus exclamo, 'ibi est Doctor B. ipsum, in propria persona video.' 'Doctor B.? ubi?' Petrus, pariter admiratus, exclamat, 'Ibi, ibi! nonne vides?' 'Huncce?' exclamat Petrus, tollens cachinnum, 'Aha! iste non est medicus.'"

Advertisement
Advertisement